monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, V. <<<     >>> VII.

Caput VI. SHOW APPARATUS

1 Haec tamen pestis, iam in tantum, Domino indignante, invaluit, ut si ventum forte fuerit ad conflictum, vereor ne modestos et bonos viros possint facilius expellere, quam expelli. Serpit enim illuvio foeda, et morbus cancerosus in omnes, ut nullus aut rarus sit, quem labes ista non maculet. Omnes enim affectant benevolentiam eorum, cum quibus vivitur.
2 Quod quidem non modo licitum est, sed honestum; utpote omnia, quae natura virtutum parens, et recte vivendi dux optima, gignit. Sed dum hanc affectionem, moderationis regula deserit, fertur in praeceps, discurrensque per omnia agenda, et non agenda, per infamiam et bonam famam, favoris auceps, gratiae sollicitator incestus, ut cum amicum blanditiis praecorruperit, more meretricantis fortunam subripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia convertat ad lucrum.
3 Efficitur ergo ut nulla sit ei molesta servilis obsecundatio, nullum indecens videatur obsequium, omnium officiorum personas induit, dum praemia omnium fraudulenter praeripiat. Qui sunt enim qui vestibus nitent, qui fastigiati incedunt, qui sequipedarum stipantur comitatu, commilitonum et contubernalium dealbantur obsequio, qui primis salutationibus in foro gloriantur, qui primos recubitus habent in coenis, quorum aures mulcentur fomento praenominum, et quibus nobilium molles reserantur auriculae: quos fortunae gratia alarum suarum remigio ad sublimia subvehit et extollit, et a quibus quaelibet magna domus, dispositionis suae formulam trahit, et habitum mutuatur?
4 Nempe adulatores, qui alienum vivunt ad nutum, dum eos fraudulenter emungant. Veritas aspera est, et plerumque molestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur. Verum amaritudo eius utilior est, et integris sensibus gratior, quam meretricantis linguae distillans favus. Meliora siquidem sunt (sancto Salomone testante) amici verbera, quam fraudulenta oscula blandientis. Quidni? Fides enim perfidiae semper antefertur.
5 Non manet fides incolumis, ubi aliud agitur, et aliud simulatur, praesertim animo et voluntate nocendi. Dicitur enim fides, si sequimur stoicos, eo quod fiat quod dictum est: Lux mea, salus mea, refugium meum, cor meum, et vita mea, dux invicte, viventium sapientissime, omnium largissime et benignissime, vivendi forma, virtutis speculum, et caetera huiusmodi importune ingesta, nonne plena sunt, non tam adulationis vitio, quam veneno?
6 Sunt enim qui nec scurrantis speciem vitant, cum amicitiam profitentur. 'Venena, inquit sapiens, non dantur, nisi melle circumlita.' Nullaeque occultiores sunt insidiae, quam hae, quae latent in simulatione officii, aut aliquo necessitudinis nomine. Tu obsequium putas, amicitiam suspicaris, metiris affectum; insidiae sunt.
7 Nec, ut est in fabulis (quoniam et mendacia poetarum serviunt veritati), Iuno Semelen deceptam in incendium impulisset, si non esset nutricis induta faciem, et mentita affectum. Tibi credis impendi famulatum: extremae et miserrimae subiiceris servituti. Nam . . . . . . Cum facilem distillat in aurem Exiguum, de naturae vitiique veneno, dispeream nisi submoveat omnes qui vera loquuntur, dedignati assentationis subire notam.
8 Lumine submovetur, et bene si non iudicatur inimicus, qui potentis amici voluptatibus, etiam turpioribus non modo contradicit, sed etiam non consentit. Equidem nec consensus ad gratiam sufficit, approbare, commendare, applaudere, insanienti necesse est: cum omnia malefecerit, laudandus est quasi re bene gesta.
9 Sicut enim identitas voluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde satyricus inquit: Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus Astrorum ignoro; funus promittere patris Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctae corpus non utile dextrae.
10 (IUVEN., III, 41.) Fugio ergo urbem tantis obscenitatibus plenam; adulatorum veneficio toxicatam, suis adulatoribus derelinquo. . . . . . . . . . . . . Vivant Arturius istic, Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt. Nec tamen unius urbis tantum vitia depingi credas: iam totius orbis sunt.
11 Quod ad istud, orbem Romam crede: memini me audisse Romanum pontificem, solitum deridere Lombardos, dicens, eos pileum omnibus colloquentibus facere, eo quod in exordio dictionis benevolentiam captent, et eorum cum quibus agitur, capita quodam commendationis demulceant oleo. Fili mi, inquit Salomon, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Ipsi enim contra sanguinem suum insidiantur; et moliuntur fraudes contra animas suas.
12 Prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6